- TERTULLIANUS Quintus Septimius Florens
- TERTULLIANUS Quintus Septimius FlorensTheologus, patriâ Carthaginensis, nobilitate insignis, variâ doctrinâ instructissimus, floruit A. C. 200. Historia eius haec est: Presbyter Carthaginensis fuit, parte Ethnicô, virô proconsulari natus, qui, sub Praefecto provinciae, cohortis centurio fuit. Ut baptismum accepit, fidei brevi ingens zelator exstitit, ingenii dotibus super omnes. Philosophiae, Legum, Historiae, Idololatriae Ethnicae peritissimus: Eloquiô insignis Scripturarum callentissimus, pietate illustris. In iuventute librum de curis Coniugii scirpsit, Hieron. teste: pauloque post, de Praescriptionibus, contra haereticos, quorum catalogum ab Ecclesiae incunabulis pertexit. Dein, ut Severianae persecutionis furor inhiberetur, et calumniatorum os obturaretur, doctissimum Apologeticum Romae edidit, quem suppressô nomine, Magistratibus Iudicibusque inscripsit pre Imperatoris absentiam, in Parthia acerrime Plautianô, urbis Praefectô, in fideles saeviente. Alia quoque in lucem edidit, tum contra Apostatas, Haereticosque, Marcionitas, Valentinianos, Iudaeos, etc. quos eloquentiae fulmine, et rationum pondere prostravit potius quam convicit. Unde Vincent. Lirin. Tertulliani quot voces tot sententiae, quot sententiae tot victoriae. Tantus at Doctor Ecclesiae, ô dolor! Ecclesiam tandem deseruisse potuit, an quia in Episcopatu Romano Victor ei praelatus, an quia Sedi Carthaginensi frustra inhiavit, an quod resbyteri Romam illum acrius insectarentur. Zephyrini Papae lenitate erga adulteros, quos ad publicam paenitentiam admittebat, offensus, home naturâ austerus, et quaesitâ meritis superbiâ elatior: Procli, qui Montani discipulus fuerat, vitam suo genio convenientiorem credidit. Cum enim contra Trinitatem et Incarnationem nihil doceret, discipulosque suos ieiuniis perpetuis, continentiae admodum rigidae, Martyrii desideriô etc. adstringeret, Montani discipulis aperte adhaesit. Obiit decrepitus. Sectatores eius Tertullianistae, iam Augustini aetate, exstincti vel conversi. Ex praecipuis illius erroribus fuit, quod Animam hominis ex traduce esse, docuerit. Opera eius cum eruditorum Commentariis, Rigaltii inprimis et Pamelii, qui videri possunt, saepiusprodiêre. Sollertissimus omnium doctrianarum scrutator, impietatis omnis rigidissimus censor. Ita de eo Montacutius Anglus. Duruscule cum eo agit Calvinus: Scis,inquit, quam durus sit, et asper sermo Tertulliani, certe stridit magis quam loquitur. Quanto melius Iunius, cui dicitur Auctar antiquitate celebris, auctoritate gravis, sermonis proprietate purissimus, et scientiarum nervis insiructissimus: et Casaubonus, cui inculpatae Latinitatis auctor dicitur. Sane B. Cyprianus adeo Tertulliani scriptis delectabatur, ut quottidie aliquid eius ante oculos habuerit, servo suo inquiens; Da mihi Magistrum, i. e. Tertullianum. Vide praeter Auctores supra laudatos, Euseb. in Chron. A. C. 107. et l. 2. Hist. c. 2. Lactant. l. 1. divin. Insitit. c. 1. Hieron. c. 53. Catal. Hilarium c. 5. in Matthaeum. Niceph. Calixtum, Augustin. de Haeres. Claud. Salmasium, Petavium, etc. Alius fuit eiusdem nominis Iurisconsultus, ab hoc diversus, de quo vide Menagium Iuris Civ. Amoenit. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.